라틴어 문장 검색

Perseus, cui primum omnium fuerat ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 732:1)
dubitantem inde utrum Demetrias prius aggredienda foret an in Boeotia aspiciendae res, Thebani vexantibus eos coronaeis in Boeotiam arcessebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 752:3)
accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 88:1)
dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 440:2)
his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito quid pararet Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 443:1)
contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 542:2)
Antiochus ipse ultro ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 244:1)
bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 524:1)
victores victis hostibus legiones reveniunt domum, duello exstincto maximo atque internecatis hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 126)
Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1182)
sed hoc me beat saltem, quom perduellis vicit et domum laudis compos revenit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 29)
verum irae si quae forte eveniunt huius modi inter eos, rursum si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 271)
gubernatorem qui in mea navi fuit Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 280)
ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 135)
sine, revenias modo domum, faxo ut scias quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 274)

SEARCH

MENU NAVIGATION