라틴어 문장 검색

Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장10)
Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:3)
Natam mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 3:6)
patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet !
(세네카, 행복론, Liber V 97:2)
Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:1)
quod uobis obsidem adduxi?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.25)
O magna vasti Creta dominatrix freti, cuius per omne litus innumerae rates tenuere pontum quicquid Assyria tenus tellure Nereus pervius rostris secat, cur me in penates obsidem invisos datam hostique nuptam degere aetatem in malis lacrimisque cogis?
(세네카, 파이드라 2:1)
obsides fidei accipe
(세네카, Thyestes 532:1)
attamen hic nuper, placidissime princeps, obside percepto nostrae de moenibus urbis visceribus miseris insertum depulit ensem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 241)
"Ducis hinc pugnas et foedera regum pandere, Roma, libet, variis incussa procellis bellorum regi Getico tua Gallia pacis pignora iussa dare est, inter quae nobilis obses tu, Theodore, venis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 90)
Interea Trinouantum firmissima ciuitas cum Androgio duce, datis XL obsidibus, Caesari sese dedit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:7)
Nam alius filius eius Ecgfrid eo tempore in prouincia Merciorum apud reginam Cynuise obses tenebatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:7)
de agro Veientibus restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 142:1)
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 144:1)
quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION