라틴어 문장 검색

tum risum obortum Scipioni, et subiecisse quidnam tu diceres, si me vicisses?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 162:1)
epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 563:3)
quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 485:2)
nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit, quod se absente mihi fidem habere noluisset.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 225)
Nequeo hercle equidem risu meo moderari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2209)
Modico risu in mulierum utatur aspectu, quia iuxta Salomonis eloquium stultitiam videtur risus nimius indicare, et stultos quidem omnes vel minus sapientes viros astutae consuerunt mulieres abiicere atque contemnere pulchreve satis eludere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:14)
Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:2)
. . . Non indecenti risu latera commovit . . . . Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit . . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:8)
memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:10)
cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 594:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION