라틴어 문장 검색

Maximi risus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장7)
Equidem in quibusdam risum vix tenebam, cum Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule hominem vel potius summum et singularem virum - nemo dicet secus - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 2:2)
non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:6)
non risu potius quam oratione eiciendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 43:2)
Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:2)
audi reliqua et risum contine, si potes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 96:1)
hoc mirabilius quam vos inter vos risum tenere possitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 71:4)
qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:4)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:1)
Neque fieri potest ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:1)
leve enim est totum hoc risum movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 218:5)
De risu quinque sunt, quae quaerantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:2)
tertium, sitne oratoris risum velle movere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:5)
Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos, vultum occupet, viderit Democritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION