라틴어 문장 검색

nos liquit animus, ipse quae ritus senis artesque norat stupuit, intrepidus parens audaxque damno convocat Ditis feri exangue vulgus, ilico ut nebulae leves volitant et auras libero caelo trahunt.
(세네카, 오이디푸스 7:38)
iactare tacitis conscias sacris faces, nec adire castis precibus aut ritu pio adiudicatae praesidem terrae deam:
(세네카, 파이드라 2:11)
Resistet ille seque mulcendum dabit castosque ritus Venere non casta exuet?
(세네카, 파이드라 3:26)
Non alia magis est libera et vitio carens ritusque melius vita quae priscos colat, quam quae relictis moenibus silvas amat.
(세네카, 파이드라 7:1)
aethera ac lucem petit et teste caelo vivit, hoc equidem reor vixisse ritu prima quos mixtos deis profudit aetas, nullus Ius auri fuit caecus cupido, nullus in campo sacer divisit agros arbiter populis lapis;
(세네카, 파이드라 7:16)
Vnica sollicitis quondam tutela salusque, Egregium semper patriae caput, ille senatus Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, Publica uox saeuis aeternum obmutuit armis.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 28:4)
Tu, cui frequenter arma et armatos 2 inspicere iucundum est, quam voluptatem, putamus, mente conceperas,3 si Sigismerem regium iuvenem ritu atque cultu gentilicio ornatum, utpote sponsum seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:1)
habet consuetudo nostra pro ritu, ut etsi pauca edit, multa conscribat, veluti est canibus innatum, ut, etsi non latrant, tamen hirriant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 2:1)
praeterea, priusquam de continenti in patriam vela laxantes hostico mordaces anchoras vado vellant, mos est remeaturis decimum quemque captorum per aequales et cruciarias poenas plus ob hoc tristi quod superstitioso, ritu necare superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sortis aequitate dispergere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 15:1)
"arma umeris arcumque animosa petebat ferre et Amazonio conubia pellere ritu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권147)
"quin, o dignissima caeli progenies, ritusque tuos elementaque primae indolis et, valida mox accedente iuventa, quae solitus laudum tibi semina pandere Chiron, virtutisque aditus, quas membra augere per artes, quas animum, sociis multumque faventibus edis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권41)
ritu se cingit uterque Paconio monstrantque simul parentque volentes, donec letiferas vario medicamine pestes et suspecta mali ruperunt nubila somni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici61)
etenim te divite ritu ponere purpureos Infantia legit amictus stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum41)
inde tamen venias, melior qua porta malignum cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra, quae solitus, sic sacra Numae ritusque colendos mitis Aricino dictabat nympha sub antro, Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum109)
"adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva dexter ames, seu te roseum Titana vocari gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin frugiferum, seu Persei sub rupibus antri indignata sequi torquentem cornua Mithram."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권249)

SEARCH

MENU NAVIGATION