라틴어 문장 검색

M. Cato suasit rogationem - exstat et oratio eius de pecunia regis Antiochi - et Mummios tribunos auctoritate deterruit ne adversarentur rogationi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 693:1)
Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus - is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione - petebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 470:2)
quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum plebei ab aedilibus P. Aelio, P. Villio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 535:1)
itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat - noceri enim ei cui hac lege non liceat - tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 608:1)
nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confandique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 2:3)
cum absentem Manlium tribuni plebis A. Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias - prorogatae namque consulibus iam in annum provinciae erant - imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit ne perferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION