라틴어 문장 검색

Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장5)
mater fortasse rogari mollior.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:19)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
acer in absentes, linguae iactator, abundans corporis exiguusque animi, doctissimus artis quondam lanificae, moderator pectinis unci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:223)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
te perdita iura, te pater ultorem, te nudi pulvere manes, te pietas polluta rogat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:270)
vinci patiare, rogamus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae80)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
ipsam praeterea dominam stellantis Olympi ad nati thalamos ausa rogare parens.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam7)
ergo lacessitus tandem rescribe roganti et patria florens sorte, Probine, vale.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum14)
per saetam vis alta meat fluctusque relinquit absentem victura virum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine9)
implorat Paeana suum conterrita Delos auxiliumque rogat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia73)
Postquam fulmineis impellens viribus hostem belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes, Roma Probo cupiens dignas persolvere grates sedula pro natis dominum flexura rogando ire parat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:31)
"optata iubes ultroque volentem, diva, rogas;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:81)
currat, qui sociae roget in convivia mensae indigenas Fluvios, Italis quicumque suberrant montibus Alpinasque bibunt de more pruinas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:127)

SEARCH

MENU NAVIGATION