라틴어 문장 검색

Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 2:1)
Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 4:1)
Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 8:1)
Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 9:1)
His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 17:1)
Imperator Poenus in terra Sicilia, bello Carthaginiensi primo, obviam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 5:2)
Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 5:3)
Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 16:1)
CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 2:1)
Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 6:1)
"Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:1)
Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:1)
Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 9:1)
quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo vocabulo demonstrare non minus turpe est quam hominem non suo nomine appellare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 19:2)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION