라틴어 문장 검색

et is tamen vilicum observet ex vicino, sitque utrique proximum horreum, quo conteratur omne rusticum instrumentum, et intra id ipsum clausus locus, quo ferramenta recondantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 7:2)
Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 22:2)
Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 1:4)
Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus pecuniarum vellignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 2:1)
Ita certe mea fert opinio rem malam esse frequentem locationem fundi, peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum quam per se colere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 3:2)
Eligendus est rusticis operibus ab infante duratus et inspectus experimentis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:3)
Mediae igitur sit aetatis et firmi roboris, peritus rerum rusticarum aut certe maximae curae, quo celerius addiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 3:2)
Cultam vestitamque familiam magis utiliter quam delicate habeat munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 9:1)
In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiarius adloquerer, et cum hac comitate domini levari perpetuum laborem eorum intel- legerem, nonnumquam etiam iocarer et plus ipsis iocari permitterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 15:1)
Nam longissimum quemque aratorem,sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 3:2)
Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 5:2)
Nec te ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue Tremeli auctoritatem revereri, qui, cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, videlicet inlectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 2:1)
Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 1:1)
Neque, enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 4:4)
Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION