라틴어 문장 검색

Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 8:4)
Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 3:1)
deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:3)
Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 2:3)
si rosa ipsa laedit, oleo acerbo.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:6)
Ideoque * non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negauit posse sanari;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 3:2)
cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 3:3)
ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:3)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:8)
quod admodum superuacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:3)
Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 2:4)
Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:3)
curationem tamen maturam, ne uehementer et diu laedat, desiderat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:7)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:2)
neque enim res ulla magis iecur laedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION