라틴어 문장 검색

Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3266)
posteaquam animadverterunt profusos esse partus naturae et abundantem materiae copiam ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam vitae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장27)
Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장12)
Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia ex calce et harena crebriter parietes satiati diutius contineantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장5)
Ita hac ratiocinatione vox a scaena uti ab centro profusa se circumagens tactuque feriens singulorum vasorum cava excitaverit auctam claritatem et concentu convenientem sibi consonantiam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장6)
e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말6)
cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION