라틴어 문장 검색

metunt flores secant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 541)
Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 34:1)
Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
Ergo itidem, si omne animal secari ac dividi potest, nullum est eorum individuum nullum aeternum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:5)
Sed, ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro invitique veniemus nec umquam nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:3)
Atque isti quidem, qui docent, cum causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam suggerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:2)
in quo primum insistit quasi ad repugnandum con- gressa defensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:2)
quorum similitudinem aliquam qui arripuerit, non eam fama populari, sed vera bonorum laude metiens, fidenti animo, si ita res feret, gradietur ad mortem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:5)
cum varices secabantur C. Mario, dolebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:9)
si inquit fuero, sensus adsit, sive secetur quid sive avellatur a corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:6)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)
an Epicuro, qui tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 73:2)
Discimus hinc tandem qua causa argentea Phoebe Passibus haud aequis graditur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:8)
Si filo pN perpendiculare esset planum aliquod pQ secans planum alterum pG in linea ad horizontem parallela;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 18:4)
Nam producantur AB & AD ad b & d secanti BD parallela agatur bd. Sitq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION