라틴어 문장 검색

Non conspiciebatur asceta a mundo seiunctus aut gratarum terrae rerum inimicus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:4)
Contra culturam agit qui vitae formam seligit, sibi statuens quaedam incepta suscipere, quae saltem ex parte esse possint seiuncta a technica, ab eius impensis eiusque imperio quod omnia complectitur et ad gregem redigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:2)
Fidei erga rationem observantia postulat ut ad illud intendatur animus, quod ipsa scientia biologica, quae est evoluta seiuncta ab oeconomicis lucris, de structuris biologicis edocere potest deque earum facultatibus et mutationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:2)
Hoc impedit quominus consideremus naturam veluti seiunctum a nobis quiddam aut veluti merum nostrae vitae marginem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:3)
Non dantur duo seiuncta discrimina, alterum videlicet ambitale et alterum sociale, sed unum solum et multiplex discrimen sociale ambitale.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:8)
Non consideramus ea solummodo ut determinemus qualis sit eorum usus rationalis, sed quod intrinsecum bonum habent ab eiusmodi usu seiunctum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:3)
Haec interrogatio non spectat dumtaxat ad ambitum ab aliis rebus seiunctum, quia quaestio agitari aliqua tantum ex parte non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:2)
Ab initio est ponenda atque per rationem interdisciplinarem, sinceram et item ab omni oeconomico politicove impetu seiunctam est facienda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:2)
Necessarius ipsas inter scientias etiam est dialogus, cum unaquaeque proprii sermonis finibus concludi soleat, atque peculiaris peritia se ab aliis seiungere atque propriam scientiam absolutam putare studeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:2)
« Hoc loco hominum viae seiunguntur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:6)
se ab idolis seiungit ut ad Deum viventem redeat, per personalem occursum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:17)
Opinamur Deum alibi solummodo, in alio realitatis gradu, a nostris concretis necessitudinibus seiunctum reperiri.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:11)
Fides in Dei Filium hominem factum in IesuNazareno a realitate nos non seiungit, sed sinit ut percipiamus altissimam eius significationem, detegamus quantopere Deus hunc mundum adamet eundemque continenter ad Se dirigat;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:4)
Se concludit, a Domino seiunctus et a ceteris, atque hac de causa eius vita vana, eius opera infecunda fiunt, sicut arbor ab aqua seposita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:11)
Amor et veritas seiungi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION