라틴어 문장 검색

Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:11)
Duplex autem est sensus culpa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:1)
Nam primo, plurimae sunt res quae sensum etiam recte dispositum nec ullo modo impeditum effugiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:3)
Neque rursus, ubi sensus rem tenet, prehensiones ejus admodum firmae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:5)
Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:6)
atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse mensuram rerum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:7)
Itaque ut his occurratur, nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus et contraximus, ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:1)
Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:3)
Itaque perceptioni sensus immediatae ac propriae non multum tribuimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:5)
sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:6)
Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos praestitisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:7)
ut alii professione quadam, nos re ipsa, sensum tueri ac colere videamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:8)
At Innata inhaerent naturae ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur quam sensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:3)
sicut speculum inaequale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturae suam naturam inserere et immiscere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:5)
Nam primo, sensus ipsius informatio, et deserens et fallens:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION