라틴어 문장 검색

ad viginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor milia septingenti cum equis plus quingentis et signa militaria octoginta octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:4)
decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 480:2)
confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 38:2)
quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris - nam ea quoque expugnata sunt - capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 140:2)
tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et victoriatum octoginta quinque milia septingentos duos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 150:1)
septem milia Corsorum caesa, capti amplius mille et septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 67:3)
decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti capti, signa militaria relata octoginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 75:1)
et Thracum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:4)
duas inde ex agmine turmas Thracum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Thracum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 620:2)
munera omnibus in singulos binum milium aeris data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:3)
legatis in singulos binum milium aeris munera missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 74:2)
munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 95:2)
benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 169:1)
munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 187:1)
et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 523:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION