라틴어 문장 검색

"non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus, qui gentis vitio numquam partitur amicum, solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem exiguum de naturae patriaeque veneno, limine summoveor, perierunt tempora longi servitii;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III51)
Expectata diu tandem provincia cum te rectorem accipiet, pone irae frena modumque, pone et avaritiae, miserere inopum sociorum:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII39)
Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV38)
in sacramentum liberata servitia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 23:5)
Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 18:1)
Unde iudiciariis legibus divulsus ab senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 9:1)
ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 1:1)
Itaque ad nomen tanti viri late concurritur, servitia - pro nefas - et ergastula armantur, et facile invenit exercitum imperator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 11:1)
nec ipse tantum, sed Menas et Mene-crates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi per litora cuncta volitabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 2:5)
servitium contra paupertas divitiaeque, libertas bellum concordia cetera quorum adventu manet incolumis natura abituque, haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:16)
Regni eius tempora felicissima feruntur, cum propter rerum copiam tum quod nondum quisquam servitio vel libertate discriminabatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 26:1)
Illud quoque in litteris invenio, quod, cum multi occasione Saturnaliorum per avaritiam a clientibus ambitiose munera exigerent idque onus tenuiores gravaret, Publicius tribunus plebi tulit, non nisi cerei ditioribus missitarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 33:1)
Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:5)
Non tamen ignavae post haec exempla virorum Percipient gentes, quam sit non ardua virtus Servitium fugisse manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:98)
Actum Romanis fuerat de rebus, et omnis Indiga servitii fervebat litore plebes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION