라틴어 문장 검색

Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:2)
si quis vero avidius hauserit, humor eodem impetu quo trahitur praeterit in vesicam, et sicciori cibo provenit tarda digestio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:2)
Et agricolis curae est frumenta de areis non nisi luna deficiente colligere, ut sicca permaneant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:3)
Pectoribus rapti matrum, frustraque trahentes Ubera sicca fame medios mittentur in ignes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:24)
Pigro bruma gelu, siccis Aquilonibus haerens, Aethere constricto pluvias in nube tenebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:30)
Campos eques obvius omnes Abstulit, et siccis inclusit collibus hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:5)
si conscius ensis adacti Stat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artus Adligat atque animum subducto robore torpor, Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:21)
Quoque minus possent siccos tolerare vapores, Quaesitae fecistis aquae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:29)
Torrentur viscera flamma, Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:39)
Exspectant imbres, quorum modo cuncta natabant Impulsu, et siccis vultus in nubibus haerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:42)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)
Videt exhaustos sudoribus artus Cervicemque viri siccam, qua ferret Olympum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:38)
Siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:24)
Aut siccum quod mergus amat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION