라틴어 문장 검색

date serta per aras festaque pallentes hilarent altaria lucos, felix, haec, nimium felix plorataque nato umbra venit, longe Furiarum sibila, longe tergeminus custos, penitus via longa patescat manibus egregiis, eat horrendumque silentis accedat domini solium gratesque supremas perferat et totidem iuveni roget anxius annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum9)
postquam iussa quies siluitque exterritus orbis, incipit ex alto - grave et immutabile sanctis pondus adest verbis, et vocem fata sequuntur - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권70)
nec zephyri rapuere gradum, sed foeda silentis aura poli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권3)
"illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castos prolapsum fontes specula temerare profana heu dominum insani nihil agnovere Molossi, deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit in subitos regina lacus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권73)
"nam sese immoti gyro atque in pace silentes ceu muris valloque tenent, sed fortior ecce adventat per inane cohors;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권201)
"scilicet ut vanis avibus natoque domoque et thalamis potiare iacens, sileamus inulti Tydeos egregii perfossum pectus et arma foederis abrupti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권272)
"fumidus atra vadis Phlegethon incendia volvit, et Styx discretis interflua manibus obstat, ipsum pallentem solio circumque ministras funestorum operum Eumenidas Stygiaeque severos Iunonis thalamos et torva cubilia cerno, in speculis Mors atra sedet dominoque silentes adnumerat populos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권221)
undarum vocat ille deas mediusque silentum incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권311)
"agunt Minyae, geminus fragor ardua canet per latera, abruptam eredas radicibus ire Ortygiam aut fractum pelago decurrere montem, ast ubi suspensis siluerunt aequora tonsis, mitior et senibus cygnis et pectine Phoebi vox media de puppe venit, maria ipsa carinae accedunt, post nosse datum est:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권133)
Finierat pugnas honor exsequialis inermes, necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros vina solo fundens cinerem placabat Adrastus Archemori:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권36)
"te quoque - sed, quoniam vetus excidit ira, silebo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권105)
"si verba tamen monitusque tuorum dignaris, dum castra silent suspensaque bellum horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권243)
"quis rupit tenebras vitaeque silentes admonet?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권11)
"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
"cum vero umentibus alis incubuit piceaque haud umquam densior umbra castra subit, errare oculi resolutaque colla, et medio adfatu verba imperfecta relinqui, mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt pila manu, lassique cadunt in pectora voltus, et iam cuncta silent:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권54)

SEARCH

MENU NAVIGATION