라틴어 문장 검색

' longa post haec senecta, et adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus, inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia ac postremo Africam obtinuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장5)
sed neque Neroni infra servos ingenium, et Pallas tristi adrogantia modum liberti egressus taedium sui moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장4)
liberalium quoque artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae ab externis accidisse pronis animis audita:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장2)
Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장8)
nec deerant qui ore vultuque tristi inter oblectamenta regia spectari cuperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장4)
Ne Suetonius quidem in tanto discrimine silebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장1)
neque tamen silebimus si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장8)
nec Paetus detrectavit, sed duabus legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in tempore, duodecimam Calavius Sabinus regebant, Armeniam intrat tristi omine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장2)
Illic, plerique ut arbitrabantur, triste, ut ipse, providum potius et secundis numinibus evenit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장1)
tum tribunus nulla pavoris signa, nihil triste in verbis eius aut vultu deprensum confirmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장6)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
Etiam si bella externa et obitas pro re publica mortis tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias cepisset aliorumque taedium expectarem, quamvis honestos civium exitus, tristis tamen et continuos aspernantium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장1)
agitur in exilium tamquam non siluisset quae viderat pertuleratque, proprio odio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장2)
et habet sectatores vel potius satellites, qui nondum contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque eius sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciviam exprobrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장8)
quid Agrippino obiectum nisi tristem patris fortunam, quando et ille perinde innocens Tiberii saevitia concidisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION