라틴어 문장 검색

nam et Claudius Livio collegae equum ademit, quod a populo damnatus actusque in exsilium fuerat, et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratiam redisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha21)
cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, cita inquit Nero M. Livium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:3)
et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et in provincia M. Livi res gesta esset, et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 129:1)
extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 121:1)
Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION