라틴어 문장 검색

quae satis apertis notis iudicium ab humanitate discernunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 9:2)
Est mihi semper in animo et Homericum illud πατη`ρ δ' ὥσ ἤπιοσ ἦεν et hoc nostrum 'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 2:1)
Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 5:1)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
quod in illis maxime et constantia agentis et humanitas cerneretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 2:3)
Summo die abeuntibus nobis - tam diligens in Caesare humanitas - xenia sunt missa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:1)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)
Noveram simplicitatem eius, noveram comitatem;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:2)
Quam me delectat quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia simplicitate fide vixerimus!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 2:3)
numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:3)
quamquam tu vero, quae tua humanitas, nulla ridebis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 7:5)
Sed quamquam his solaciis acquiescam, debilitor et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum permitterem induxit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:1)
Quisquis ille qualiscumque sileatur, quem insignire exempli nihil, non insignire humanitatis plurimum refert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 4:4)
Cogita te missum in provinciam Achaiam, illam veram et meram Graeciam, in qua primum humanitas litterae, etiam fruges inventae esse creduntur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 2:1)
Egregie facis - inquiro enim - et persevera, quod iustitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION