라틴어 문장 검색

"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:3)
Confectum negotium, siquidem concedendum tibi est aut fato omnia fieri, aut quicquam fieri posse sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 39:1)
Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:1)
Capessentibus autem rem publicam nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas, siquidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:3)
Itaque facile patior tum potius Pontium fuisse, siquidem in illo tantum fuit roboris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:6)
Immo vero, inquiet ille, necesse est, siquidem meministi esse inter homines natura coniunctam societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 65:1)
siquidem, quid agatur in caelo, quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:8)
Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:9)
sed obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:6)
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo vigilantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:1)
Deum te igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:5)
Nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 4:9)
Arcem tu quidem Stoicorum, inquam, Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 16:1)
Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, O praeclarum discessum, inquit, e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION