라틴어 문장 검색

Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 4:1)
Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus, Hierapolim solitis itineribus venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 6:1)
Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 3:1)
superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens quod si remanserit usquam, exsectis cruribus relinquetur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 21:2)
Inter alia tamen eminet Susa, saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 26:2)
Edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 30:1)
Ubi etiam tigridum milia multa cernuntur, feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis, dudum nos meminimus rettulisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 50:3)
Hac modesta imperatoris oratione, inter secunda et aspera medii, miles pro tempore delenitus, assumpta cum meliorum exspectatione fiducia, regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu, auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 8:1)
Et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicum iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 11:1)
Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso, nec flectere in quietem lumina prae timore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 1:1)
Ipse autem ad sollicitam suspensamque quietem paulisper protractus, cum somno ut solebat depulso, ad aemulationem Caesaris Iulii quaedam sub pellibus scribens, obscuro noctis altitudine sensus cuiusdam philosophi teneretur, vidit squalidius, ut confessus est proximis, speciem illam Genii publici, quam cum ad Augustum surgeret culmen, conspexit in Galliis, velata cum capite Cornucopia per aulaea tristius discedentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 3:1)
Hinc nos egressos, Persae cum saepe afflicti, peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis, occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles, ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 1:1)
gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 6:2)
Iamque (ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere), fama circumlata fines haud procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans immodeste, dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 11:4)
Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION