라틴어 문장 검색

Hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas !
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 5:7)
is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavi Nasonis fuissent cui L. Flavius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis, quae Octavi fuissent, deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 4:3)
sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, Caepioni tantundem solutum est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 8:3)
hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et quibus] et quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 11:2)
haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:11)
eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:2)
etenim quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 3:1)
Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:2)
culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 2:5)
atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장4)
quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:8)
solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:9)
vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:6)
itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 1:2)
si hoc solum esset, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri esse dissolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION