라틴어 문장 검색

loca divisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 379:2)
spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 380:1)
nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater voltusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 49:2)
gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:2)
super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella in eo loco curulis posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:3)
ludis mane servum quidam pater familiae nondum commisso spectaculo sub furca caesum medio egerat circo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 390:3)
spectaculo intenta civitas erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 403:4)
vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse, vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora hominum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 410:2)
quid eos qui audivere vocem praeconis, quid qui nos videre abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obvii existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 411:1)
inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:1)
vim ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 191:1)
longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus spolia opima regis interfecti gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 213:1)
spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam publice consenserant, advenis gratius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 382:5)
ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re nova vocato senatu tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo efferati odio iraque Veientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem universa posceret civitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 315:1)
quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammae et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia animos oraque et oculos flectebant velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum vindices, tanto ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 461:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION