라틴어 문장 검색

Qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:3)
Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:9)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
Immo quod ad artes pertinent, altius praescripsisse 2 debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter cetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem a domino avocarent et suo honori obligarent, eiusmodi quoque artium ingenia inspirasse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:10)
Superest illius insignissimi spectaculi ac receptissimi recognitio.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 1:1)
Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se veteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperaverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:2)
Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 1:1)
Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subiectum sufficere debet ad abdicationem spectaculorum, alia iam ratione tractemus ex abundanti, propter eos maxime qui sibi blandiuntur quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:1)
Quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:2)
species autem voluptatis etiam spectacula.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:4)
Opinor,generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates, aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:5)
Huic quomodo cum spectaculis poterit convenire?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:1)
Omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:2)
Nam et si qui modeste et probe spectaculis fruitur pro dignitatis vel aetatis vel etiam naturae suae condicione, non tamen immobilis animi est et sine tacita spiritus passione.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:6)
Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION