라틴어 문장 검색

solummodo feminae et pueri eorum in caveis eorum remanserunt cum spoliis plurimorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:8)
Spolia vero civitatis in armentis et caeteris rebus ubique, diripientes, per aliam regionem quae est in montanis divertentes, loca propalata Sarracenorum depopulati sunt, praedas ab universis locis contrahentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:9)
Rex vero Babyloniorum [0597A] summa necessitate urbium suarum intellecta, universis civibus et ammiraldis hanc legationem solatiumque remisit, quod sine mora aliqua collectis armorum copiis, universis civitatibus subveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:2)
Quos Galli insequentes et hos muros scalis similiter transcendentes, grave illorum exterminium fecerunt, alios trucidantes, alios captivantes, tum undique spolia plurima auri, argenti et ostri pretiosi rapientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:6)
Joppe itaque regi commoranti, legatio et [0599B] fama Meravis a Babylonia innotuit, quatenus Babylonii omnes arma confluxissent, et post octo dies cum eo bellum committere decrevissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:2)
Mane ergo dehinc facto, in campestribus Rames consistens, vires, copias et arma intolerabilia Babyloniorum [0602B] vidit per terras et fines Ascalonis occurrere, circiter ducenta millia tam equitum quam peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 127:4)
Patet hic profecto quomodo virtus S. crucis non solum contra invisibilium jacula praevalet inimicorum, sed etiam adversus arma visibilium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:8)
Ecce inimici nostri obviam nobis integris armis adveniunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:5)
Hac regis exhortatione milites omnes et pedites roborati in spe vitae aeternae, inimicorum turmas operientes visas a longe, armis propere induuntur, lignumque Dominicum semper ante faciem suam habentes, grave praelium cum hostibus commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:1)
Rex autem reversus a caede hostium, paucissimis in unum receptis sociis, cum spoliis recentibus auro et argento, equis et mulis opibusque plurimis Japhet declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:4)
Cives vero exsurgentes, et in campis Ascalonis festinantes, tentoria, aurum et argentum et multa pretiosa spolia occisorum gentilium, quae rex suique paucissimi deferre nequiverant, asinorum et camelorum vehiculo in civitatem Joppen attulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:7)
Deinde [0605B] crastina luce affulgente, rex in gloria magna Hierosolymam ascendit, ubi de omnibus spoliis et praeda inimicorum decimas hospitali Christique pauperibus erogavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:8)
Videntes [0607C] autem Longobardi regis iram, et interdictionem necessariorum vitae, et sic famis angustiam in populo fieri, subito universi tam equites quam pedites armis induuntur, et ad portam et muros majoris palatii civitatis in ligonibus, uncis ferreis, malleisque conferuntur ad locum qui dicitur ad S. Argenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:5)
sed episcopus solerti providentia omnia haec sibi oblata refutat, timens ne si exercitus transiret, a Graecis molestatus Turcorum armis occidendus traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:11)
Hoc prospero successu Christiani gaudentes, et spolia Turcorum grandia et multa ad tentoria secum deferentes, per quasdam montium fauces asperrimas et scopulosas descenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION