라틴어 문장 검색

veterisque famae lata vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et tam magni exitus fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 1:2)
eoque solis Germanorum non in ripa commercium, sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 1:3)
ac fuere quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 5:1)
nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 2:3)
studia militum iam pridem spe successionis aut paratu facinoris adfectaverat, in itinere, in agmine, in stationibus vetustissimum quemque militum nomine vocans ac memoria Neroniani comitatus contubernalis appellando;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 23장2)
Stationem in castris agebat Iulius Martialis tribunus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장1)
igitur consultantibus placuit pertemptari animum cohortis, quae in Palatio stationem agebat, nec per ipsum Galbam, cuius integra auctoritas maioribus remediis servabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장2)
his copiis rector additus Annius Gallus, cum Vestricio Spurinna ad occupandas Padi ripas praemissus, quoniam prima consiliorum frustra ceciderant, transgresso iam Alpis Caecina, quem sisti intra Gallias posse speraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장8)
quo successu Vitellianus miles non iam flumine aut ripis arcebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장5)
namque promptus animi Martius transvectos navibus gladiatores in adversam Padi ripam repente effudit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장6)
exercitum Vitellii universum advenisse, nec multum virium a tergo, quoniam Galliae tumeant et deserere Rheni ripam inrupturis tam infestis nationibus non conducat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장2)
Othoniani in ripa turrim struxerant saxaque et faces iaculabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장6)
sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장3)
cura ripae Hordeonio Flacco permissa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장3)
igitur Sextilius Felix cum ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION