라틴어 문장 검색

30. Quod vero ad turbulentas hominum coitiones et illicta famulitia, vix fuit parlamentum tempore huius regis absque statuto aliquo contra eas lato, rege semper excubias quasdam agente contra magnatum potentiam et populares coetus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 32:1)
Neque paulum lucri regi accessit occasione statuti recentis de recudendis drachmis et semidrachmis, hodie solidos et monetam sex denariorum aequantibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:4)
Cum enim temporibus anteactis coniunctio sui ipsius cum Arragonia et Castilae (quae res una fuerant) amicitiaque Maximiliani et Philippi filius sui archiducis potentiam Gallarum longe superarunt, metuere iam coepit ne forte rex Gallus (qui in affectibus Philippi regis iuvenis Castiliae locum insignem obtinebat) et Philippus ipse iam Castiliae rex (cui inimicitiae intercedebant cum socero suo circa praesens regimen Castiliae), necnon et ipse Maximilianus Philippi pater (quo mobili esset ingenio, et de quo coniectura illa fere sola merito capi poterat, eum non diu eundum futurum qui paulo ante fuisset), hi tres potentissimi principes in arctum aliquam amicitiam et foedus inter se coirent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:10)
Quantum autem ad pusillas illas invidias et aemulationes (quae inter principes haud parvo rerum suarum detrimento intercedere solent) nihil tale in eo cernere erat, sed suas res sedulo et solide agebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:3)
Quin illis hoc fere solenne est, ut quicquid ars aliqua non attingat id ipsum ex eadem arte impossibile esse statuant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:43)
Qui autem et ipsi experiri et se scientiis addere earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:51)
Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:17)
Itaque ex his quae diximus praemissis, statuimus duas esse res de quibus homines plane monitos volumus, ne forte illae eos fugiant aut praetereant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:1)
Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:3)
At primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide et fato, cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere, et in usum recondere statuebant, in aphorismos, sive breves easdemque sparsas nec methodo revinctas sententias, conjicere solebant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 203:1)
Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Nova Continente spiraverit, tamen omnino experiendum esse (nisi velimus animi esse plane abjecti) statuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:1)
sed contra, nos, qui mentem respicimus non tantum in facultate propria, sed quatenus copulatur cum rebus, Artem inveniendi cum Inventis adolescere posse, statuere debemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 331:2)
Duo autem in iis statuendis videntur fieri excessus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:3)
Et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam eius libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:7)
Theologia quippe amorem nostri ipsius pro archetypum statuit, amorem proximi pro imitamento.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION