라틴어 문장 검색

Iter autem in mundo Mercurii stella ita pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장27)
Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui, sicut supra iam diximus, annum decem mensium dierum vero quattuor et trecentorum habendum esse constituit, mensesque ita disposuit, ut quattuor ex his tricenos singulos, sex vero tricenos haberent dies.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 38:1)
rapuerant pecuniam missam in stipendium castelli quod olim Helvetii suis militibus ac stipendiis tuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장4)
addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis quae equo publico meruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 177:2)
Veluti circa severam animadversionem in capitaneos qui aut stipendia militum mortuorum vel absentium in rationes suas referrent, aut etiam stipendia detinerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 8:2)
neque id etiamsi ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 667:3)
exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 405:1)
in quam rem cum neque hominum satis, nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 488:1)
auctaque ea invidia est ad plebem quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae, et militi tum donum dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 664:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION