라틴어 문장 검색

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde - ante reformidant ferrum - tum denique dura exerce imperia et ramos conpesce fluentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 17:2)
tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos et circa regem atque ipsa ad praetoria densae miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:3)
Illis ira modum supra est, laesaeque venenum morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt adfixae venis animasque in vulnere ponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:3)
nequiquam thalamo gravis hastas et calami spicula Cnosii vitabis strepitumque et celerem sequi Aiacem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 156)
tu curva recines lyra Latonam et celeris spicula Cynthiae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 285)
et tamen urges iampridem non tacta ligonibus arva bovemque disiunctum curas et strictis frondibus exples;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1410)
hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.4)
ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:5)
Sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inventum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 145:3)
spiculum tuum in corpore occisi inventum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 267:5)
nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 282:1)
plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 78:1)
ancora ut supra pro posui, si de nave dicendum est, spiculum, si de proelio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 124:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION