라틴어 문장 검색

In studiis exemplat eam, factumque sororis Respiciens, eius facto sua facta sigillat, Et quam iamdudum fecit Natura sororem, Fit soror in facto, cumulans ius omne sororis, Namque docet racio, ius postulat, exigit ordo Vt fateatur opus id quod natura fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:3)
Instat sexta soror operi, se funditus urget Ad studium, studio reliquis studiosius herens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:1)
Mente, manu, studiis inuadit, corrigit ipsam Plumbi materiam quam crebro malleus urget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:2)
Ergo puella gerens tanti sollempnia cultus, Non animum sepelit nec pigra per ocia sese Distrahit aut animi uires effeminat, immo Exercet studiis totam cum corpore mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:16)
Hoc casu fit gemma lutum, fit purpura saccus, Lux tenebre, species confusio, gloria casus, Risus tristicies, requies labor, alga iacinctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:12)
Hic uidet explicito uisu Prudencia lune Detrimenta, uices, cursus, momenta, labores, Quomodo iunctus ei Phebus depauperat illam Luce, uel econtra Phebo furatur honorem Luminis et populos fallaci nocte timere Cogit et effigiem noctis sine nocte figurat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:4)
Et jam Lemniacos uomitus ignisque uapores Virgineus labor euadit nec flamma uiantem Contigit aut eius ausa est contingere crinem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:1)
Lucis inoffense spacium fontemque nitoris, Quo radiant stelle, quo certant fulgure multo Astra poli propriumque diem sine fine perhennant, Quo celi faciem depingunt sidera, uirgo Exhilarata subit, hausto pro parte laboris Pondere, letaturque poli perflata sereno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:1)
Difficiles igitur aditus facilemque ruinam Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu Sollicite mentis, uictique labore iugales Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre, Ignarique uie, callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:8)
Nec tamen inconstans, preceps, improuida, casu Precipitante uias, istos inuado labores;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:4)
Ergo mihi describe uiam qua callis ad arcem Superni Iouis erigitur, nec deuia passim Errabunda ferar, nec nostrum deuius error Propositum perdat, uiduans mercede laborem."
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:10)
Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum Mirans, que tante quereretur pondera molis, Ni proprios uisus rerum nouitate foueret Et proprii partem ferret regina laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:1)
Vlterius producit iter Prudencia, gressum Informans gressu comitis, tandemque labore Magno, multiplici nisu, cognamine multo Ascendit loca leticie, loca plena fauoris, Celesti loca grata Deo, loca grata Tonanti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:1)
Hic risus sine tristicia, sine nube serenum, Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas, Pax expers odii, requies ignara laboris, Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:2)
Gaudia plena uigent, nullo respersa labore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION