라틴어 문장 검색

vel quia iucundi odoris, ut "sic positae quoniam suaves miscetis odores".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 623)
sic alibi "mirataque novas frondes et non sua poma". sane Rubellius Blandus et Quadrigarius historici dicunt Gargarum flumen vocari in finibus Thurinis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1032)
et satis in Caesarem blande.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 487)
blando labori periphrasis coitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1271)
ipse in septimo "orbem fatalis crusti", Horatius "dant crustula blandi doctores", Iuvenalis "nos cola- phum incutimus lambenti crustula servo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3604)
hinc canibus blandis etiam blandis canibus rabies ex pestilentia nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4961)
Igitur post unum et alterum diem, cum iam et aviditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam civitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lavacris blanda et adposita curatio:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 3:1)
"Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:3)
Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:2)
specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:4)
veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:4)
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:1)
quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:1)
hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 4:1)
neque enim iam Troicis tempori- bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi- tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION