라틴어 문장 검색

quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 575:1)
cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et praetor summovere turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam inicientes arcere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 400:1)
iste enim est cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 122:1)
Pantaleon contra impavidus mansit ad protegendum regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:3)
si fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 309:1)
ita inter utrasque optimam condicionem civitatium fore, protegente altera semper inopem ab alterius iniuria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 318:2)
ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4234)
Namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장21)
posteriori autem parte tympano medio axis versatilis est inclusus inque eo axi aenea mollis catena est involuta, ex qua pendet ex una parte phellos (sive tympanum), qui ab aqua sublevatur, altera aequo pondere phelli sacoma saburrale.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장37)
Ita quantum ab aqua phellos sublevatur, tantum saburrae pondus infra deducens versat axem, axis autem tympanum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장38)
cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam versant, funis involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장13)
sed, Deo protegente, licet crebro ictu tacta et quassata ruinam minaretur, integra permansit et intacta, vimineisque cratibus protecta, miros impetus lapidum molliter exceptos fortiter tolerabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION