라틴어 문장 검색

sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 7:3)
talem enim medicinam philosophia profitetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:10)
sed tamen id se effecturam philosophia profitetur, nos modo curationem eius recipiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:6)
cum multa in conventu vitia conlegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi sic nata, sed ratione a se deiecta diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:5)
Nam quid profitetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 19:5)
tum poterunt clarissima voce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod ducant in bonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:3)
mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 120:4)
III 421) 372 11.14. 23 offensio popularis 450 16 officium a) quod profitemur, munus 285 26 324 26 335 20 b) = καθῆκον 287 23 309 9. 10 353 30 436 21 441 17 447 6 al.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.152)
Rem me professum dicet fors aliquis gravem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.20)
Ambitio namque dissidens mortalium Aut gratiae subscribit aut odio suo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta26)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
Non mehercules Me vincet inquit, et statim professus est Idem facturum melius se postridie.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.11)
Quod superest, cum omnes qui profitentur audiero, quid de quoque sentiam scribam, efficiamque quantum tamen epistula consequi potero, ut ipse omnes audisse videaris.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 3:1)
Eadem apud Claudium uxori Scriboniani, cum illa profiteretur indicium, 'Ego' inquit 'te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:9)
Audistine Valerium Licinianum in Sicilia profiteri?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION