라틴어 문장 검색

Tydeos hic magni fidus comes et modo frustra armiger alipedem prona cervice tenebat fatorum ignarum domini solumque frementem, quod vacet inque acies audentior ille pedestres, hunc aspernantem tumido nova pondera tergo - unam quippe manum domitis expertus ab annis - corripit adfaturque:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권99)
Turbidus interea ruptis venientia portis agmina belligeri Capaneus agit aequore campi, cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres, et proculcantes moderantum funera currus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권335)
alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri seruitium, si tamen non continuo trucidarentur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:12)
Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:9)
adhortantes, quatinus diuinae inspirationis inbuta subsidiis, inportune et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris nostri Domini Iesu Christi cooperante potentia, Christianorum numero copuletur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:8)
ita pedestri exercitu ornato distributoque equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 443:2)
recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:1)
secuta et pedestris acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 221:1)
oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 323:3)
simul et vanior iam erat acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:3)
rius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 535:2)
adeo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt subsidiaque locant, invecta subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo incipiendae sed consistendi ademit locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 552:1)
itaque et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam vero pavore refugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 558:1)
pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 587:4)
pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION