라틴어 문장 검색

Ut autem in his, quae scripsi, uel tibi, uel ceteris auditoribus siue lectoribus huius historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breuiter intimare curabo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:6)
Initum namque est consilium, quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad euitandas uel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium inruptiones;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV. 1:2)
Desiluit eques, et stramime subtracto coepit expectare horam, qua aut melioratum reciperet iumentum, aut relinqueret mortuum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.16)
et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco eius substituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.4)
filius autem Osualdi regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat aduersariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, euentumque discriminis tuto in loco exspectabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:8)
Itaque qui haec obtulit munera, de hac subtractus est lucc, situsque ad limina apostolorum, pro quo ualde sumus contristati, cum hic esset defunctus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:22)
Cumque plurimis de ecclesia eiusdem reuerentissimi antistitis de carne subtractis, ueniret hora ipsius, ut transiret ex hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, ut in praefata mansione forte ipse cum uno tantum fratre, cui uocabulum erat Ouini, commoraretur, ceteris eius sociis pro causa oportuna ad ecclesiam reuersis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.15)
At uirgo illa, quam moriens uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocitata est die de hac luce subtracta, et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste secuta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.6)
nihil addentes uel subtrahentes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:13)
Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia propter me est tempestas haec, subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:8)
Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:15)
simul et vanior iam erat acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:3)
hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 218:1)
cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 7:1)
multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare soleret, exsisteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION