라틴어 문장 검색

Talibus Vologesis litteris, quia Paetus diversa tamquam rebus integris scribebat, interrogatus centurio, qui cum legatis advenerat, quo in statu Armenia esset, omnis inde Romanos excessisse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장1)
subtraheret auris conviciis et probris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장2)
quid invidiosis et excedentibus modum defensionibus, cum clementia cognoscentis obviam periclitantibus eat?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:4)
sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta enisi, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 5:1)
excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega Priscinoque consulibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:2)
Nero tamen subtraxit oculos suos iussitque scelera, non spectavit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:1)
ita simulatione irae vinciri iussum et maiores poenas daturum adfirmans praesenti exitio subtraxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 45장8)
nec procul seditione aberant cum Hordeonius Flaccus abire legatos, utque occultior digressus esset, nocte castris excedere iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장3)
Iulium Burdonem Germanicae classis praefectum astu subtraxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장3)
Marium Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum saevitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장3)
robora tamen legionibus alisque subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto exercitu permixtis magis quam electis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장6)
ibi pauci dies ad requiem sumpti, et Minicius Iustus praefectus castrorum legionis septimae, quia adductius quam civili bello imperitabat, subtractus militum irae ad Vespasianum missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장2)
nec destitit senatus manus intentare Voculae, donec curia excederet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장5)
quod ubi sensit Marcellus, velut excedens curia 'imus' inquit, 'Prisce, et relinquimus tibi senatum tuum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장3)
Legio sexta decima cum auxiliis simul deditis a Novaesio in coloniam Trevirorum transgredi iubetur, praefinita die intra quam castris excederet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION