라틴어 문장 검색

haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in- publicum effudit, unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 105:1)
haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 5:1)
si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 6:1)
P. Cornelius eam rogationem pertulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 7:1)
tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 696:3)
rogatio perlata est ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 435:1)
hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 684:1)
fuit autem rogatio talis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 685:1)
huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 687:1)
is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, exortam rogationem est conquestus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 690:2)
Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q. Terentium Culleonem patres iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 696:2)
adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 758:1)
eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 520:1)
singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 544:1)
has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus vos universi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 548:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION