라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:3)
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur, et supplex animos submittere amori, ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:14)
" Cui Iuno summissa "Quid, o pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:3)
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:1)
sic dea submisso contra Saturnia voltu:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:12)
Verum age et inceptum frustra submitte furorem do quod vis, et me victusque volensque remitto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:24)
pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS33)
Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:2)
Post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:1)
miseri, quibus intemptata nites.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 54)
non semper idem floribus est honor vernis neque uno luna rubens nitet voltu:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 113)
non hydra secto corpore firmior vinci dolentem crevit in Herculem monstrumve submisere Colchi maius Echioniaeve Thebae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 414)
instar veris enim voltus ubi tuus adfulsit populo, gratior it dies et soles melius nitent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 54)
verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION