라틴어 문장 검색

obscurarum uero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo superuacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 27:2)
si idem, superuacuam esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 36:4)
Atque ea quidem, de quibus est dictum, superuacua esse tantummodo:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 40:1)
ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:4)
Incidere autem uiuorum corpora et crudele et superuacuum est, mortuorum discentibus necessarium:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:2)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici superuacui:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 3:1)
Vbi ad cibum uentum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 8:1)
Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:1)
Vomitus utilior est hieme quam aestate:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:1)
utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium se replerunt, uel parum concoxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:4)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)
Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:5)
Neque aestate uero neque autumno utilis uenus est, tolerabilior tamen per autumnum:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 39:2)
Vtileque lunam uitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 1:5)
Eique ex toto neque uinum neque aqua semper utilia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION