라틴어 문장 검색

per totam Siciliam vagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento vi aut arte ulla nec quin erumperet, ubi vellet, prohiberi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 563:1)
non ante apparuere quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent viam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 408:1)
deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 436:1)
pugnantisque - quod nisi in vetere exercitu et duci veteri haud facile est - inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 621:2)
boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 61:1)
Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 93:1)
sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 243:1)
iam caedi perpetratae victores Romani supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 346:1)
cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam funeris exspectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 370:1)
stupente ita seditione, cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 372:1)
ancepsque pedestre certamen erat, ni equites supervenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 485:3)
neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 486:1)
mille fere qui primi agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 477:1)
factis nuptiis supervenit Laelius, et adeo non dissimulavit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam lecto geniali mittere ad Scipionem conatus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 164:1)
haec secum volutanti Laelius ac Masinissa supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 184:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION