라틴어 문장 검색

consules priusquam in provincias irent, duas urbanas legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 125:1)
Scipio ex octoginta navibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse, ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliaeque ac Sardiniae inpleturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 349:2)
supplementum quo opus esset ut scriberent consulibus permissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 353:1)
consulum alter T, Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fulvius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 380:1)
adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 400:1)
Erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 15:1)
Romani sociique ad mille et ducenti eo proelio ceciderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 500:1)
itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 543:1)
Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in laevo cornu, ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 44:2)
ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 66:2)
ad ducentos, improvidos cum invasissent, occidunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 109:1)
consules dilectum habere instituerunt et ad novas scribendas in Bruttios legiones et in ceterorum - ita enim iussi ab senatu erant - exercituum supplementum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 185:1)
cum de supplemento legionum quae in provinciis erant ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 202:1)
pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque ubicumque extra Italiam supplemento opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 208:2)
alibi decem milia peditum, duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum, mille et sescentos equites, alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naves imposita invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 347:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION