라틴어 문장 검색

tunc primum Phrygius senex undis stantibus immemor excussit rabidam sitim nec pomis adhibet manus.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:13)
sed dum respicit immemor nec credens sibi redditam Orpheus Eurydicen sequi, cantus praemia perdidit:
(세네카, Hercules Oetaeus 16:16)
est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:15)
supplicem Alciden vides, at nulla tellus, nulla me vidit fera te deprecantem.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:18)
quicumque caesos ingemit natus patres, a me petet supplicia, me cuncti obruent:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:20)
quamvis enim sim clade miseranda obruta, expulsa supplex sola deserta, undique adflicta, quondam nobili falsi patre avoque clarum Sole deduxi genus.
(세네카, 메데아 4:40)
talem sciebas esse, cum genua attigi fidemque supplex praesidis dextrae peti;
(세네카, 메데아 4:58)
Supplex recedens illud extremum precor, ne culpa natos matris insontes trahat.
(세네카, 메데아 5:14)
abscede quaeso, Supplicem audivit Creo.
(세네카, 메데아 9:8)
ausus aeternos agitare currus immemor metae iuvenis paternae quos polo sparsit furiosus ignes ipse recepit.
(세네카, 메데아 10:16)
Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)
nos quoque nostri sumus immemores post fata ducis, cuius stirpem prodimus aegro suadente metu.
(세네카, 옥타비아 5:13)
licet extruat marmoribus atque auro tegat superbus aulam, limen armatae ducis servent cohortes, mittat immensas opes exhaustus orbis, supplices dextram petant Parthi cruentam, regna divitias ferant:
(세네카, 옥타비아 9:42)
Adfusus aris supplices tendo manus matura poscens fata, praecurram ut prior patriam ruentem neve post omnis cadam fiamque regni funus extremum mei.
(세네카, 오이디푸스 1:34)
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede et pias numen precatus rite summisi manus, gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
(세네카, 오이디푸스 3:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION