라틴어 문장 검색

exactum et a Titidio Labeone Vistiliae marito cur in uxore delicti manifesta ultionem legis omisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장3)
nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장2)
Pompeius, tertium consul corrigendis moribus delectus et gravior remediis quam delicta erant suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis tuebatur armis amisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장2)
sed arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque Haterii Agrippae consulis designati indictum reo ultimum supplicium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장4)
set tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris simul et sodalibus Augustalibus ederent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장3)
nam a legibus delicta puniri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장2)
sic a maioribus institutum ut, si antissent delicta, poenae sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장10)
at contra reus nihil infracto animo obversus in filium quatere vincla, vocare ultores deos ut sibi quidem redderent exilium ubi procul tali more ageret, filium autem quandoque supplicia sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장5)
Placitum posthac ut in reliquos Seiani liberos adverteretur, vanescente quamquam plebis ira ac plerisque per priora supplicia lenitis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장1)
igitur portantur in carcerem, filius imminentium intellegens, puella adeo nescia ut crebro interrogaret quod ob delictum et quo traheretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장2)
tradunt temporis eius auctores, quia triumvirali supplicio adfici virginem inauditum habebatur, a carnifice laqueum iuxta compressam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장4)
quod postquam patefactum prorupere concepta pridem odia et summum supplicium decernebatur ni professus indicium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장7)
' adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장4)
inritatusque suppliciis cunctos qui carcere attinebantur accusati societatis cum Seiano necari iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장4)
petitaque criminibus haud ignotis sua manu sera magis quam immerita supplicia persolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION