라틴어 문장 검색

aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 24:7)
mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 7:15)
" Multa," inquit, " intervenient, propter quae et malus pro bono surrepat et bonus pro malo displiceat ;
(세네카, 행복론, Liber IV 162:1)
Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.
(세네카, 행복론, Liber V 118:4)
Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:2)
tota vincetur, dum partibus carpitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 158:6)
Is illum ante bustum Quinti Catuli carpebat gravissimus mitissimi viri cineribus, supra quos vir mali exempli, popularis tamen et non tam immerito quam nimis amatus per stillicidia sanguinem dabat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 111:3)
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 27:1)
Habes, Serene carissime, quae possint tranquillitatem tueri, quae restituere, quae subrepentibus vitiis resistant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:1)
non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.43)
Pastor gelida cana pruina grege dimisso pabula carpit;
(세네카, Hercules Furens 2:7)
prima quae vitam dedit hora, carpit.
(세네카, Hercules Furens 12:51)
carpit faciles vilesque cibos, sed non strictos respicit enses:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:30)
artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:35)
si quis Ismarius gregis Thracis cruenti vindicat, carpent greges mea membra diri;
(세네카, Hercules Oetaeus 26:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION