라틴어 문장 검색

quina iugera agri data;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:1)
tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 394:2)
quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 148:3)
diviserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 38:2)
pater mihi iugerum agri reliquit et parvum tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 352:4)
ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 746:2)
ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini qui publicus populi Romani esset ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 195:1)
dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia impensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 274:1)
ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 302:2)
nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus est ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 331:2)
inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque praesentia dari regi iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 332:1)
et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 393:2)
et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 568:3)
ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 570:1)
sed tum nihil praeter trecenta talenta quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 579:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION