라틴어 문장 검색

nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humane consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi et, cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 405:2)
refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 382:2)
moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 377:1)
temperandum acre ingenium eius moderato et prudenti viro adiuncto conlega censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 505:1)
negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 534:1)
et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 116:2)
ubi inquit illa certamina animorum, Achaei, sunt, quibus in conviviis et circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus temperatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 241:2)
quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 103:1)
temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 562:2)
locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 384:2)
C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum quae commemorata a Popilio essent culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 102:1)
is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장3)
volucres minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate, aeris multum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장26)
aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido plurimumque ex aeris et terreni sunt compositae, sed umoris habent oppido quam paulum, quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장28)
item terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod abundant umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION