라틴어 문장 검색

eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장5)
utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:6)
vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:8)
Simili in errore versantur cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem et inpressum in animo atque mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 46:4)
Egone, primum illud, cur, quom [perspicuum in] istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis constaret , de eo ipso tam multa dixeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:2)
quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 46:5)
sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa, paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu- meris, quos ille praeterit, temperata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION