라틴어 문장 검색

nunc non fuit inpetus, sed tenor, conpositio virilis et sancta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:4)
Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 11:1)
Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:5)
si numquam maestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:5)
Constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:3)
Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:5)
Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:5)
Ergo si honestum utique secuturus est, turpe utique vitaturus et in omni actu vitae spectaturus haec duo, nec aliud bonum quam honestum nec aliud malum quam turpe, si una indepravata virtus est et sola permanet tenoris sui;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 19:1)
Nam si illud argumentaberis, sapientem multo vino inebriari et retinere rectum tenorem, etiam si temulentus sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:4)
Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:3)
Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:5)
et oblitus huius petauri, quo humana iactantur, sibi uni fortuitorum constantiam spondet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:5)
Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem quietum compositumque formata, nec depressa sed plana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:3)
Numquam autem falsis constantia est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 13:9)
hanc constantiam cavillationes istae, de quibus paulo ante loquebar, praestare non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION